ACOEMETI

ACOEMETI
ACOEMETI
Graecis Α᾿κοίμητοι dicti sunt Monachi, apud Byzantinos, quod in eorum monasteriis divinum officium noctu, diuque, nullo interpositô cessationis intervallô, celebraretur et cantaretur, divisâ hunc in finem in tres coetus Monachorum sodalitate, ita ut peractô, a primo, in Ecclesia officiô, secundus et mox tertius succederet: sicque nullâ horâ Ecclesia a laudibus et canticis vacaret. Auctor instituti, secundum Nicephorum Callistum l. 13. c. 23. Marcellus fuit Apamiensis, cuius festum agunt Graeci 29. Decembris fecundum Synaxar. et auctorem Vitae Marcelli, Alexander Abbas, cui ille in ea dignitate successit, Καὶ τότε μεν ὁ θεῖος Α᾿λέξανδρος πρὸς τῷ ἰερῷ οἴκῳ τȏυ μεγάλου εν ΜάρτυϚι Μηνᾶ την` ἄσκηϚιν ἐπεδείκνυτο ὕςτερον δὲ καὶ πρὸς αὐτῷ τȏυ πόντου ςτόματι σεμνὸν ἱδρύεται φροντοςτήριον, τȏυ δὲ καὶ νόμον εἰσάγει, καινὸν μεν, ἀλλὰ τὰ ἁπανταχοῦ κάλλιςτον, μηδέποτε τῶ εἰς Θεὸν ὕμνων τὸ σμυεχὲς διακόπτεςθαι, ἀλλὰ τῇ καταδιαχῇ τῶ λειτουργούιτων ὑ παλλαγῇ την` ἀσίγητον καὶ ἄπαυςτον τῷ Λεςπότῃ περιποιεῖςθαι δοξολογίαν, Et tum quidem sanctus Alexander iuxta aedem sacram incliti Martyris Menae asceticam exercebat. Postea vero ad ipsas Ponti fauces insione exstruxit phrontisterium: ubi morem instituit, novum illum quidem, sed undiquaque pulcberrimum, ne unquam bymni in Dei laudes decantandi desicerent, sed continua ministrantium successione silentii quietisque expers Domini glorisicatio perageretur. Florebat vero Alexander hic A. C. 420. de quo etiam videri potest Anonymus in Vita illius c. 5. apud Bolandum 15. Zanuar. Monasterii autem τῶ Α᾿κοιμήτων, seu Non dormientium, Constantinopoli meminerunt passim Scriptores, Theodorus Lector l. 1. Evagrius l. 3. c. 18. 21. Theophanes, Cedrenus in Leone, Alii. a Graecis dein continuos eiusmodi et incessantes in Ecclesia cantus ac Officii celebrandi mos, ad Monachos Occidentales transut, viguitque iam antiquitus in Ecclesia Romana maxime in Monasterio Agaunensi, a Sigismundo Burgundiae Rege crecto ac fundato. Ita enim in Charta dotationis, seu potuis in Synodo Agaunensi, Victorius Episcop. Gratianopol. Recte enim, ait, mihi videtur, ut secundum pienissimam devotinem Domini Regis et psallendi institutionibus, siant novem Normae, i. e. Granensis, Isiana, Iurensis, et Melvensis, et coeterae, ut succedentes sibi in officiis Canonicis, i. e. Nocturnis, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona et Vesvertina, in hac die, noctuque indesinenter Domino famulentur. Sed et ipse Dagobertus, in Monasterio S. Dionysii a se constructo et fundato, ordinem Psallentium, instar Monasterie Agaunensium, et S. Martini Turonensis, ut ibidem laus Dei perenniter haberetur, instituit, ut scripsit Andr. Silvius in Chron. Marcianensi. Idem de Monasterio S. Benigni, a Guntranno Rege itidem ad Agaunensis Monasterii imitationem, constructô formatôque tradit Chronicon Divionense M. S. ut et de Monasterio Luxoviensi, cuius S. Columbanus auctor fuit, Bernhardus in Vita S. Malachiae, vide quoque Chartam Pipini Regis pro Monasterio S. Dionysii, apud Doubletum p. 703. et Praeceptum Regis Chlodovael pro codem. S. Althelmus de laude Virgin. c. 26.
In quêis nempe decem Monachorum milia florent,
Cantibus assiduis et Psalms, carmine crebrô. etc.
Epitaphium Raimberti Episcopi Virdunensis,
Te veteres ponit structore, novosqueresumit
Haec aedesmores, in qua noctuque diuque,
A Monachis laudes divinae vociferantur, etc.
Sic itaque eiusmodi Monachi Graecis Α᾿κοίμητοι dicti sunt, quod diu noctuque psallerent in Ecclesia, nullaque horâ vacarent a laudibus divinis, quos ex eo laudis perennis nomine agnoscunt Scriptores Latini. Α῎ληκτος ὑμνολογία dicitur, Ignatio Diac. in Vita Nicephori Patriarchae Constantinop. ἄπαυςτος λειτουργία, Iohanni Euchaitae p. 32. 33. quam ille in Ecclesia Sophiana a Constantino Monomacho institutam ait: indesiciens psalmodia, in Vita S. Agilbeti Abbatis Centulensis c. 2. num 16: sic ad mensam, sic ad lectos, sic ad omnia omni tempore exibant (Monachi Centulenses) ut indesiciens psalmodia in Ecclesia Salvatoris omni tempore permaneret. Ita et lucernas ἀκοιμήτους appellârunt Graeci, quae in templis perpetuo arderent, ut est apud Ignatium Diac in Vita S. Nicephori Patriarchae num. 7. Pachymerem l. 2. c. 21. Anonymum de locis Hierosolym. Alios. Hinc perperam vir doctus de Monachis primitivae Ecclesiae l. 1. c. 9. censuir, dictos Acoemetas, quod insomnes et numquam conniventes oculis perpetuis se vigiliis exercerent. Sed et Macer cum Studitis male hosce Acoemetos consundit, uti inferius pluribus videbitur. Vide hanc in rem omnino Car. du Fresne Glossar. et supra, in Acemeti ac Achimitenses.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Acoemeti — ▪ Byzantine monks also called  Acoemetae (Medieval Latin) , Late Greek  Akoimetoi        monks at a series of 5th to 6th century Byzantine monasteries who were noted for their choral recitation of the divine office in constant and never… …   Universalium

  • acoemeti — acoem·e·ti …   English syllables

  • acoemeti — …   Useful english dictionary

  • Acacian schism — The Acacian schism lasted thirty five years, from 484 519. It resulted from a drift in the leaders of Eastern Christianity toward Miaphysitism.In the events leading up to the Schism, Pope Felix III of Rome wrote two letters, one to Zeno and one… …   Wikipedia

  • Henoticon — • The unsuccessful law made by the Emperor Zeno in order to conciliate Catholics and Monophysites Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Henoticon     Henoticon      …   Catholic encyclopedia

  • ACEMETI — melius Acoemeti, Graec. Ακοίμητοι, dicti sunt Graecis Monachi nonnulli Byzantini, eo quod per totam noctem ac diem continuo, in varias clasles divisi, ad canendas divinas laudes occupati sic essent, ut una classis alteri succederet, non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Acoemetae — (or Acoemeti ) was an order of monks in the 5th century, who by turns, kept up a divine service day and night. The order was founded about the year 400, by one Alexander, a man of noble birth, who fled from the court of Byzantium to the desert,… …   Wikipedia

  • John II — (Mercurius) died A.D. 535, Italian ecclesiastic: pope 533 535. * * * French Jean known as John the Good born April 16, 1319, near Le Mans, Fr.e died April 8, 1364, London, Eng. King of France (1350–64). At odds with England and Navarre, he tried… …   Universalium

  • Peter Fullo — • Intruding Monophysite Patriarch of Antioch (d. 488) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Peter Fullo     Peter Fullo     † …   Catholic encyclopedia

  • AQUIMITI — vide supra Acoemeti …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”